Welcome to Mushing Belgium : your ultimate source for sleddog sports in Belgium
Mushing Belgium
The ultimate Source
For sleddog sports in Belgium
Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate,
nec qui invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. Quam ob
rem et haec videnda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam
angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque
quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque
conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi; eripit enim
libertatem, pro qua magnanimis viris omni s debet esse contentio. Nec
vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda
non numquam. Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate
et metu, tum etiam aegritudine [et voluptate] animi et iracundia, ut tranquillitas
animi et securitas adsit, quae affert cum constantiam tum etiam dignitatem.
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes
a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint, in his et nobilissimi
philosophi lo ngeque principes et quidam homines severi et graves, nec
populi nec principum mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris
delectati re sua familiari.
Sed iis qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione
adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec enim aliter aut
regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem
rem publicam nihil minus quam philosophis, haud scio an magis etiam, et
magnificentia et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, quam saepe
dico, et tranquillitas animi atque securitas, si quidem nec anxii futuri
sunt et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora sunt ph ilosophis,
quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus
multis rebus egent, et quia si quid adversi eveniat, tam graviter cadere
non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur
[maioraque efficiendi] rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis
iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem
gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res
honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quo ips o considerandum
est, ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter
cupiditatem. In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda
est praeparatio diligens.